ADVOCATI Urbium ac Regionum

ADVOCATI Urbium ac Regionum
ADVOCATI Urbium ac Regionum
quoque occurrunt passim apud Scriptores. Sie Berchtoldus Dux Zeringensis, Die et Impcriali gratiâ Thuregici locilegitumus Advocatus seu Kastvogt (quasi Castri tutor) inscribitur in Charta A. C. 1187. et A. C. 1210. Henricus Comes Lovaniensis Comes et Advocatus patriae Brachbantensis dicitur, in literis A. C. 1086. apud Miraeum Notit. Eccles. Belg. c. 109 Theobaldus Comes Ferretensis ab Adolfo Romano Rege Terrae Alsatiae Advocatus institutus est, qui cam contra Gallorum insultus tueretur, in Annalib. Colmar, ad A. C. 1293. Dux Rudolfus ------ Advocatus terrae in Suevia, dicitur apud Henr. Rebdorssensem etc. Quo etiam pertinet, quod habet Raymundus de Agiles, dum ait, captis Hierosolymis, cum de Rege creando ageretur, Episcopos respondisse, Non debere ibi eligr Regem, ubi Deus passus et coronatus est ----- sed esset aliquis Advocatus, qui et civitatem custodivet, et custodibus civitatis tributa regionis divideret et reditus. Vide Dodechmomen A. C. 1120. apud quem Godefridus S. Sepulchri Advocatus dicitur, Albertum Aquensem l. 5. c. 2. et Laventium Leodiensem in Histor. Episcopor. Virodunens. p. 293. At non desunt, qui plerosque ex Proceribus istis existimant hosce sibi arrogâsse Titulos, non quod revera has provincias, ut earum Advocati, regerent; sed quod Monasteriorum ac Ecclesiarum in iis sitarum defensores ac Advocati essent. Quemadmodum Albertus Austriae marchio, Lepoldi fil. primogenitus. sactus legitur Advocatus omnium Monasteriorum terrae Austriae, in Histor. Coenobii Melicnsis, i. e. Marchio: ita ur Dux Zeringianus Ecclesiae Zruigensis, Comes Lovaniensis Ecclesiae Nivellensis in Brabantia sua, Advocati fuerint etc. Vide Car. du Fresne. Etiam alii quidam Advocati occurunt, Matriculares, Ecclesiae matricis Cathedralis, in veteri Charta, apud Wiguleum Hondium in Metropoli Salisburg, tom. II. p. 254. Advocati Camcrae et Imperii, qui publicae pecuniae functionem et procurationem Imperatoris vice gerebant; Advocati hinc Fisci et tandem Fiscales dicti: qui erant sub Camerae nuntiis, quorum cum Ducibus aequata habebatur potestas, apud Goldastum Tom. 1. Rerum Alamannic. p. 180. Liberi Advocati mentio fit, Chron. Senoniensi l. 2. c. 17. apud eundem Car. du Fresne Glossar. ut de Advocatis sive Causidicis veterum Romanorum nihil hîc addam, nisi hoc, quod Togatorum nomine non raro veniant apud Auctores: cuius appellationis quae fuerit causa, vide infra in voce Togati. Hinc Advocaria, Gall. Advoverie; pensitatio, pro protectione Domino praestari solitâ etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”